579
138
Progymnasmatum
in regulum, in sal, tincturamque abit,
vsitatas chymiatris medicinas. Danna¬
bis ne ea veneni? rogitas? sepulchreta
inspice defunctorum vitro antimonii
tùm floribus ab agyrtis & impostoribus
Paracelsicis porrectis: vsu ergo praepo¬
stero, venenum erit stibium καὶ κατὰ
συμβεβηκὸς, vt alia medicamenta per se
salubria. Herophilo ab indocto & te¬
merario administrata gladii ferientis
venenique vim habentia. Per se itaque &
natura sua negatur venenum, quod ri¬
te fabricatum & dextre exhibitum καὶ
κατὰ λόγον tam salubre medicamen ex¬
periuntur plerique celebrium practican¬
tium, ac benignorum pharmacorum
quoduis. Vitrum antimonii tum flores
purgandi vim sortiuntur, tam aluum,
quam vomitum cientes. Vtraque furi¬
ose purgare non denuo praeparata vi¬
dent, tum ob mercurialem arsenica¬
lemque, vel etiam calcanthinam sub¬
tilitate, tum ob spiritus salis petrae aut
Boracis admistos, quibus aeque cathar¬
tica vis, ac antimonio, cui istorum ad¬
haesit