579
155
Alchemiae, Quaest. 50.
te praeter naturam incendisset, malumque
sic auxisset. Sed aliam esse rationem re¬
medii foris applicati, aliam vero intro
assumendi palam est, multumque distare
vitriolum crudum, vel aquam vitriolatam
ab oleo seu spiritu vitrioli, vt aquę sit vir¬
tus huius, non sit eadem illius necesse
sit. VII. tutiora remedia ipso oleo vi¬
trioli haberi ad putredinem infringen¬
dum, nondum est ostensum. Tutum reme¬
dium id est, quod nihil noxae corpori infert,
plus praebet auxilii: eiusmodi est oleum
vitrioli seu spiritus. Ergo. Damnum intu¬
leris vspiam: medicinae id adscribendum
per se non est, sed imperito eius potius
artifici, tum administratori temerario.
Acetosa putredinem edomans tutissi¬
mum perse & charum medicis simplex,
sed non iure & loco exhibitum, plus in¬
commodare, quam iuuare potest. IIX. Oleum
calcanthinum terrestribus partibus seiun¬
ctis inflammans aestuansque fieri: Ergo su¬
spectae vtilitatis in febre maligna. Insit plus
flammae ardentis oleo, exhibeatur cum re¬
frigerantibus guttarum dosi, vim putredinem