579
157
Alchemiae, Quaest. 50.
pyrius, capistro sit impedimentoque,
si vel tantillum eius huicce fuerit in¬
spersum. IX. Hoc principium peti¬
tur. An venenum quod summae sit
aciditatis, acrimoniaeque, tùm calidita¬
tis? At tale acetum est in febribus ex
optatissimum, tùm succus limonum,
berberum, ribium, granatorum vinum;
quin etiam venenum nullum vsum
corpori praestat per se, & si hoc a vene¬
no catalogo censuque venenorum ex¬
cidit iure. Oleum tum spiritus vitrioli
commodant apprime corpori huma¬
no. X. Quod vomitum ciet, id in febre
maligna calamitosum. Oleum vitrioli vo¬
mitum ciet. Ergo. Negatur connexum.
Propositio & assumtum ignorat elen¬
chum. An vomitus calamitosus in fe¬
bre maligna? Dico testimonio? sit ven¬
triculus onustus cruditate praua. Haec
non indicat sui expulsionem pepasmi
expers? Cur ergo indicante affirmata,
non indicatum affirmetur? Hippo.
lib. 2. Epid. Sect. 5. vomitum docet mo¬
liendum in epidemicis morbis. Assum¬