579
160
Progymnasmatum
medicina generalis, ex tribus composita,
exsistere potest.
II.
Duo sunt quae corpus nostrum fulciunt
vitamque conseruant, calor natiuus & hu¬
mor radicalis, substantia calidi innati: quae
duo spiritu perfusa connexaque in omne cor¬
pus dimanant. His vna potest medicina
prospici.
III.
Morbus in homine nihil aliud est,
quam affectio, qua impeditur functio spiri¬
tus vitae. Ergo medicina, quae spiritum sub¬
leuat, cunctis aliis vitam & animam sup¬
peditabit.
IV.
Medicina vniuersalis omnibus mor¬
bis praestare salutem potest, tum ratione si¬
militudinis cum calore insito, tum quia est
incorruptibilis & omnibus morbis con¬
traria.
V.
Notum omnibus est, curationem nun¬
quam fieri, nisi natura superante morbum.
Seruandum itaque id, a quo agendi facul¬
tas