579
163
Alchemiae, Quaest. 51.
Medicinam defectum restaurantem &
tollentem exsuperantiam vnius eiusdem
rei, quis Deorum nobis suppeditabit?
eadem si generalis est, oportet aut dis¬
sentanee aut consentanee affectam, aut
vtroque modo esse. Vni itaque remedium
familiare duobus repugnabit; generi¬
bus morborum tribus inter se pugnanti¬
bus, sicque ad vnum reducenda genera tria
morborum. Omnis curatio perficitur
dięta pharmacacia & chirurgia: omni¬
um vim quomodo habebit lapis Phi¬
losophorum? An & luxata reponere po¬
test solus: Ergo iis inerit principiis chy¬
micis, quibus lapis Philosophorum est
conflatus, restituendi luxata. Procul
ergo glossocomium Hippocrat. & to¬
ta carnificina chirurgorum. Gal. mor¬
bi sunt in intemperie, organis & vni¬
tate. Tribus his medebitur lapis Phi¬
losophorum per se? An quia triplici vir¬
tute est dotatus? At intemperies est qua¬
druplex, organorum vitia morbique mul¬
tiplices. Si ergo lapis est catholica me¬
dicina, infinitis praeditus erit virtutibus
L 2