579
190
Progymnasmatum
Gal. I. lib. Naturaliam facult. ex Hipp.
naturae potentiam enarrans, ait, in cor¬
poribus nostris vnum conspiratum con¬
fluxumque esse: quod Hipp. in lib. de alimento,
tùm lib. 6. Epidemi. sect. 6. protulit, natu¬
ramque iustam & solam animalib. suffi¬
cere dixit: ipsamque per se sine doctore,
quae opus sunt, agere, indeque facultates
sibi inesse, alteram qua sibi conueniens
attrahat, alteram qua alienum ase de¬
pellat: vt & illud ex communi medi¬
corum consensu, ne dum Hippoc. alia
medicamenta purgare flauam bilem,
alia nigram, alia pituitam, alia aquo¬
sam & tenue excrementum asserit:
quod & ipsum idem Hippo. lib. de Na¬
tura hominum conceptis verbis affirma¬
uit. Itaque Galen. medicamentis vim attra¬
ctoriam quantam tribuit, qua familia¬
res sibi humores trahant. Vnde scam¬
monium bilem, carthamus pituitam,
epithymum atram bilem, brassica ma¬
rina aquosos & serosos humores ana¬
logia quadam & familiaritate, similitu¬
dineque substantiae habere dicuntur.
Quae