579
196
Progymnasmatum
leuigans, angustiam dilatans, densitati
rarifaciens, occlusioni aperiens, con¬
tinuae solutioni agglutinans Sarcoticum
epuloticum. Alia actu sunt contraria,
alia potentia: aut potestate & actu.
Paucis contrarietas explicatur, videli¬
cet eius quod exsuperat ablatione, &
eius, quod deficiens est, adiectione:
vt recte alibi ab Hipp. dictum sit, me¬
dicinam nihil aliud esse, quàm abiecti
onem, detractionem deficientium &
redundantium: cùm vero & redun¬
dant & deficiunt quaedam in quanti¬
tate, quaedam in qualitate, secundum
vtrumque priuatae curationes per con¬
traria exsistunt. Toti contrarietati sa¬
tis faciunt chymiatri, similibus licet
curantes: quod specifica & similia re¬
media administrando, vel morbum
vel caussam tollunt, sicque contrariis
curasse habetur, necessum est. Quin
imo chymici dum similia similibus cu¬
rari aut similia potius quaerenda reme¬
dia asserunt, Galeni Methodum &
Hippocr. τῆς ὑπεναντιώσιος confirmant
potius,