579
200
Progymnasmatum
potulentum aurum. Illa enim πάθος
auri soluendi demonstratur, siue fa¬
cultate siue difficultate illud prorum¬
pat. Ratio difficultatis ex crasis perfe¬
ctione & mixtionis firmitudine, tum
artificis industria minus exquisita de¬
pendet. Exorberi autem omne humi¬
dum primigenium virtuteque sic omni
orbari aurum, imperitiam chymiae sa¬
pit. Calcem enim reductilem esse in
suum humidum vitrarii, nedùm arti¬
fices norunt, ad oculos demonstran¬
tes calcis auri fluxibilitatem & potum
essentialem. Vsui esse conseruandae &
protrahendae vitae, ipsimet misochy¬
mici attestantur, aegros analeptico re¬
focillaturi bracteloatum aurum rude¬
& concoctioni refractorium inden¬
tes. Si itaque crudum aurum & calori
natiuo inuincibile analepticum est,
multo magis potulentum aurum erit,
sua compage exsutum & naturae hu¬
manae iam euincibile, adque ἐνέργειαν
nectaris viuifici corroborandi idoneum
euocatum. Electuariis & confectioni¬
bus