579
212
Progymnasmatum
& potentiam ad finem vltimum im¬
peditam, etiam sublatis obstaculis, per
ducere. Ideo namque imperfecta ha¬
bentur, quod caussas essentiales im¬
perfectas obtineant. At lapis necesse
est, vt sit absolutissimus: vt fiat talis, non
nisi ex huiusmodi perfectissimis fabri¬
cari poterit. fieri enim nequit vt id, qui
non habet, alteri praebeat: & licet na¬
tura temporis tractu imperfectorum
quaedam perficiat: artificis tamen id
non erit, vtpote cui perficiendi mate¬
ria Philosophica desit, beneficio cuius
imperfectione abiecta ad perfectionem
perducere queat: imperfectis inest qui¬
dem seminaria virtus, sed adeo imper¬
fecta vt potentiae eius in actum redu¬
ctionis ab arte spes nulla habeatur.
Quin & natura ex non ente ens facit,
at neutiquam ars idipsum praestabit,
negata natura. In imperfectis a non
ente quidem istic fit ad ens, merum ta¬
men imperfectum δυναμει remorante,
quàm arte nunquam actuabis, vt lapi¬
dem inde efformes. Haec enim dispo¬
sitiones