579
218
Progymnasmatum
rietem, extrahe succum inde purissimum
vt edere possis etc." Omnes Philosophi
dicunt, metalla nihil aliud esse, quam
mercurium gradatim decoctione di¬
uturna per sulphur coagulatum. Me¬
talla tamen nondum sunt noster la¬
pis, quia manent in sua forma metalli¬
ca. Rosar. majus, aurum est totum Mer¬
curius: & Philosophi dixerunt, solem ni¬
hil aliud esse, quam maturum aurum ar¬
gentum viuum. Paracelsus etiam in 3. de
morbo metall. tract. 2. cap. I. argentum vi¬
uum est domus aperta: aurum, argentum,
plumbum etc. est domus clausa.
QVAESTIO LX.
An lapis Philosophorum ex elementis?
Affirmatur.
Si lapis Philosophorum ex elementa¬
tis, consectarium erit ex elementis
constare eundem, infallibile. Quod
enim est caussa caussae, est etiam caus¬
sa caussati. Nullus est, qui non ex
mineris