579
225
Alchemiae, Quaest. 64.
in progressu operis per distinctiones
quasdam designantur, tum coloribus,
tum aliis. Insunt & infinita, iuxta tro¬
pos & aenigmata seu similitudines re¬
rum & colores.
QUAESTIO LXIV.
An in opere lapidis Philosophici omnes
colores conspiciantur?
Plerique omnes colores lapidis ef¬
fectione, qui hodie in Mundo sunt
ac excogitari possunt, apparere asse¬
runt, sed id sophisticum esse & tropicum
artifices norunt. Tres sunt colores, al¬
bus, niger & rubeus, cui interdum adium¬
gitur citrinus, sicut cinereus albo affinis,
& plumbeus nigro suo apparet ordine.
Nominatur & caeruleus seu caelestis in
hydrargyri apparatu, & viridis in leo¬
ne viridi: sed tropica locutio est vtro¬
bique. Ideo vero infiniti nominantur,
inquit ille, quia ex istis principabilibus
ceteri fiunt omnes & insunt potesta¬
te. Ita cum conspicitur cauda pauonis,
in fermentatione scilicet; quanquam
P