579
236
Elenchus
additis astringentibus, glutinantibus.
Atqui, si venenositas consistit in qua¬
litate ignea, acri & erodenti, acetosis
emendabili, salua nihilominus catharsi
hydragoga: nonne satius erit, istam
qualitatem digestione debita, filtrati¬
one & ablutione auferre. Apposita
ista astringentia & glutinantia tum re¬
liqua vobis visa corrigentia tantum
abest correctionis auxilium praebere,
vt multis exhibita enormiter obice
abiecto purget. Partibus autem, in
quib. maligna illa qualitas stabulatur,
ad purgationem Esulae proprium ni¬
hil faciens, digestione & filtratione per
menstruum proprium segregatis, tu¬
tius longe & salubrius prodibit hidra¬
gogum, quam certe vestra ruditer effi¬
cta medicamenta a venenositate nun¬
quam absoluenda. Retinent enim noxae
partes, quibus non simul accisis secre¬
tisque, vt quae ad essentiam rei neutiquam
pertinent, non potest non noxa male¬
fica vna superstes esse, quantumcunque
labores, corrigentibus eam abolere.
Non