579
240
Elenchus
NOTAE.
Radices hellebori nigri Hippocra¬
ti nostro frequetissimi vsus fuisse, mo¬
numenta eiusdem docent, tum effecta
noxam omnem abesse etiam nobis
vtentibus contestantur, etiam nullis
corrigentibus additis. Nihil itaque ve¬
nenati in se habebit, auctoribus grauis¬
simis, & effectis experientia demon¬
stratiua exploratis, confirmantibus. Co¬
locynthidi inerit. Quare non pilulis
cochiar. electuar. &c. exigitur vene¬
nata? Correctam ingredi dixeritis.
Correctio nulla exquisitior, quam quae
est in trochiscis alhandaal. Accedit al¬
tera correctio & spagyrica, qua dige¬
stione & filtratione id, quod nociuum,
omne excutitur abiiciturque, vt pro a¬
maritudine vitulenta referat saporem.
subamarum, gratum tamen dulcedine
quadam delibatum. Nullum itaque ve¬
nenum & hoc habet remedii. Cur er¬
go venenatum calumniamini? Bono¬
rum virorum non est calumniari: sed
errata, si qua sunt ostendere productis
argu¬