579
1.
APPENDIX QVAE¬
STIONVM CHYMI¬
CARVM.
QVAESTIO LXV.
An lapis Philosophorum ex Mer¬
curio vulgari?
Negant Philosophi Mercurium
tum sulphur vulgare ad arcanum
istud Philos. esse accipienda.
Quis nim tam demens sit, vt stabile quiod
& perfectum metallum ausit sperare ex
Mercurio, principioque volatili? Au¬
rum argentumque reducendum est
ad primam materiam, quae vocatur
Sulphur & argentum viuum, non qui¬
dem vulgare, sed artis, arte ex perfe¬
ctioribus metallis eliciendum. Id quod
& Auicenna in tractatu de minera¬
libus vere scripsit. Debet enim argen¬
tùm viuum nostrum seu Philosopho¬
rum habere naturam auri & argenti,
aa