579
14
Progymnasmatum
diebus: si vero antiqua fuerit, ex mul¬
to tempore, sanabit in vno mense: &
breuiter omnes malos expellit humo¬
res, bonosque inducit. Quid de prae¬
coniis medicinę vniuersalis tot tantis¬
que? Esto medicina, vt est, diuina; non
tamen hyperbolicis encomiis videtur
dedecoranda. Suum cuique tribuen¬
dum: nobiliter agens nobilitandum
praeclare; ignobiliter & tamen alicuius
virtutis, nec hoc defraudandum suo
honore. Arte spagyrica Dei benigni¬
tate eo progredi artifici licet, vt ex per
fectioribus metallis ad suam primam
materiam reductis & astralibus factis
praestantissimam medicinam fabrica¬
re affabre queat. Num autem tanta¬
rum virtutum excellentia exsplende¬
scat, experientia demonstratiua &
exemplis veris stabilita deficiente, fidei
priscorum Philosophorum nil detra¬
hendum putem; sed tamen ita habendum,
eos amore sui & medicinae captos tan¬
tum adscripsisse medicinae illi, plurimis
quidem eximie auxiliatae, verum haud
cunctis,