579
16
Progymnasmatum
est, natura caussis morbificis occupa¬
ta. Recreanda tamen, vt fortius
aduersus hostem insistere queat. Car¬
diaca in promtu sunt, quorum quaedam
crassarum partium naturae ingrata, se¬
gniter agendo nil praestant: quaedam
expeditiora sunt, omnia ad lapidis
Philosop. principia & fabricam acce¬
dentia longe tamen & natura & ope¬
ra illo inferiora. Quid enim auro bra¬
cteato, margaritis, corallis virium ine¬
rit cruditate, indigestione molestis na¬
turae? si haec cruda cardiaca sunt & na¬
turam refocillantia, quid de auro in pri¬
mam materiam suam reducto & astrali fa¬
cto exspectandum efficacitatis? caussas
morbificas, cacochymiam, recte admi¬
nistrata haec medicina, corroborata
natura rectius pharmacis catharticis
educet. Nec deses erit in vulnerum, vl¬
cerum curatione balsamo vitae, sanatio¬
nis auctore, suffulto. Tò vniuersale non
accipiendum, quasi omnibus medea¬
tur affectibus. Si plurimos sustulerit,
satis est. Non omnis morbus curabilis
est.