579
37
Alchemiae, Quaest. 67.
XV. Argumentum.
Si Chrysopoeia est vera, aurum esset
ceterorum metallorum finis: & sic non
essent tot fines, quot formae metallo¬
rum. Atqui aurum non est finis me¬
tallorum. Ergo. Resp. Elencho am¬
phibologiae peccari, Tοῦ finis esse. Reli¬
qua metalla & formam & finem suum
habere possunt, negato vltimo fine, quid
est potentia transmutationis vltimae
in auro absolutae, in quod transire &
illa nata sunt, principio intus exsusci¬
tato, & indispositionibus minerarum,
materiae & agentium sublatis. Interim
aurum non ita est finis reliquorum me¬
tallorum, vt necessitate naturae per in¬
termedias metallorum species pro¬
gressus semper fieri in aurum opor¬
teat: sed ex disposita materia, agente
calore & natura sese promouente, sta¬
tim primo fine aurum fieri potest.
XVI. Argumentum.
Si Chrysopoeia ex hydrargyro &
imperfectis facere posset aurum, ea ad
cc 3