579
40
Progymnasmatum
esse non sequentis. Subsistat plumbo
genito natura; consequens tamen non
est, potentiam transmutationis in eo
propterea esse abolitam. Non esse
abolitam, arguit natura impedimen¬
tis suis & defectibus expedita & restau¬
rata, quae χρυσοποητικῃ τῃ δυνάμει instructa
ex plumbo fabricatur aurum. Tam
bene porro esse plumbo, quàm auro
sub forma sua vtrique, duratio osten¬
dit & longior breuiorue. Aurum corru¬
ptibile licet, incorruptibile tamen re¬
late ad plumbum, quod nullo hoste
abit sponte in cinerem, lapidem, cerus¬
sam, etc. Prosyllogismus nihil probat.
Sit vtrique sua crasis, non vniusmodi,
alterius enim erit melior altera, & quod
durabilius, huic melior crasis, eidem¬
que melius erit sub sua forma alii mi¬
nus durabiliori, quod est plumbum.
Ad chylum quod attinet, is tam per¬
fectus est sua forma, quam sanguis, nec
semper destinatus per se & natura sua
ad sanguinem, dispositus ad naturalia
& praeter naturalia.
XIX. Ar¬