579
52
Progymnasmatum
quinta essentia in mixtis esse non po¬
test. Sed illud est. Hoc ergo.
IV.
ἀσύμβλητον elementis immisceri non
potest, nec cum eis coire ad corpus
misti: coelum est ἀσύμβλητον elementis,
ergo coelum eis immisceri non potest,
etc. Et per consequens quinta essen¬
tia non est in mistis, nec ex eis potest
extrahi.
V.
Coelorum materia est loco mobi¬
lis, non mutabilis, habet potentiam
non ad esse, sed ad vbi esse, nec princi¬
pium maleficum, cuius caussa mutan¬
tur, quaecunque ex elementorum mi¬
xtione sunt orta. Ergo non concurrit
ad mixtionem, vt immisceatur, sed vt
generationes efficiat.
VI.
Si in mixtis esset quinta essentia prae¬
ter quatuor elementa, in homine quo¬
que essent. Atqui in homine non est.
Neque ergo in mixtis. Probatur mi¬
nor: si enim esset, aut insolidis partibus
esset,