579
61
Alchemia, Quaest. 73.
elementares, essentiam quampiam.
Data non sunt concedenda. Coelorum
materiam non esse mutabilem, sacra
confutat scriptura, quae coelum inue¬
terascere & interiturum tandem di¬
cit. Et Astrologi quidam mutationes
quasdam coelestium obseruantes; tum
diluuium ruptis coeli claustris mutabi¬
lem materiam demonstrant. Et quis
immensi inaccessique illius coeli ma¬
teriam atque officinam penetraliaque
omnia intime perspecta habet, vt o¬
mnem mutationem coelo abesse af¬
firmare ausit? Potentiam non ad esse
habere coelum insuper dicitur. At
habet semper actum suum, perfectio¬
neque sua fruitur actuque cum loco
est suo. Si concurrit ad mixtiones re¬
rum, non vt immisceatur, sed vt gene¬
rationes efficiat, quae effectionis eius
ratio? Aut tribuit aliquid generan¬
do, aut nihil. Si hoc, non est generati¬
onum efficiens. Si illud, erit aut cor¬
porale aut spirituale, vtrunque coele,
stibus affine & a confluxu elemento¬