579
64
Progymnasmatum
Respons. ad VII.
Quod elementare est, non est quin¬
ta essentia, homonymia laborat. Pro¬
prie & vniuoce coeleste non est ele¬
mentare; at nihil obstat, quin analogum,
coeleste haberi possit. Calidum nati¬
uum τὸ πνεῦμα. 2. de generat. Arist. coe¬
leste vocat, non tam propter analogi¬
am, quandam, sed & ob essentiam ta¬
lem. Quidni quinta essentia coelesti
naturae analoga eiusmodi nomine in¬
digitanda. Dicentes quintam essen¬
tiam non simplicissimam, illam coeli
substantiam intellectam volumus: sed
misti nobilissimam partem coelestis
naturae aemulam, siue operante coelo,
elementis inter se commistis, siue in¬
sita natura agente cum calore & spiri¬
tu per semen cuiusque ex primae pro¬
creationis propagationisque virtute
enatam. Minor secundum quid vera
est. Extractiones Chymicorum quae
dam sunt elementares magis, quaedam
minus, & ad coelestem naturam pro¬
xime