579
69
Alchemiae, Quaest 74.
Argumen. alterum. Medendi per¬
fectio non consistit in varia praepara¬
tione remediorum, aut per destillat.
praeparatis, sed in dignotione morbi,
quod qui potest, bene mederi potest.
Respond. negandam esse consequen¬
tiam. Non enim si olim caruit Alche¬
mia, etiam nunc carerere ea potest. Si¬
militer argumentari licebit. Hippo¬
cratis tempore tum Galeni iis omni¬
bus medicamentis hactenus tum a
Graecis tum Arabibus tum hos inse¬
quentibus medicis in vsu receptis ca¬
rere poterat Medicina. Ergo etiam
nunc. Exigantur igitur benigniora
pręsertim, Rheubarb. mechoacanna,
manna, folia senae, & plaustrum sim¬
plicium, antiquo scculo nunquam co¬
gnitorum, nedum in vsum ductorum
medicamentor. a ciuitate Asclepiadea.
Reuocentur in vsum istis abolitis cun¬
ctis, peplium, helleborismus Hip. la¬
thyris, etc. Damnetur medicina tota
Hippocratica eodem fundamento.
Nam ea carebat mundus aliquot cen¬
ee 3