579
75
Alchemiae, Quaest. 74.
in DEVM bonarum artium benignum
largitorem Misochymicorum adeo
ingrate DEI dona, quorum eminen¬
tiss. Chymia est, aestimantium, consti¬
tuatur hic Syllogismus.
Quidquid eiusmodi est, sine quo
Medicus finem consequi suum ne¬
quit; eo tantùm abest, carere posse,
vt impietatis crimen admittat, im¬
perfectionisque notam incurrat, qui
omni studio illud non persequatur.
Huiusmodi sunt Chymica remedia.
Ergo contemtores bonorum DEI
nasuti & perditi impietatis crimine
nunquam se liberabunt, nec officio
suo rite pieque perfunguntur, ista re¬
media, incurabiles morbos sibi de¬
pellentia, malitiose & perfide negli¬
gentes.
Quis enim officio suo satisfecisse
habebitur, qui medicorum non solum
media tutius, facilius & iucundius cu¬
randi ducit despicatui, iisque carere
posse medicum suo officio perfunctu¬
rum: sed & ἀνιατα τὰ νουσήματα, pharmaca