579
77
Alchemiae, Quaest. 74.
test medicationem huiuscemodi non
consistere in operosa remediorum prae¬
paratione Chymicisque. At hisce ni¬
hil proficientibus in curis singularibus
nonne artis praecepta therapeuticae
pharmaceuticam adire iubent, & ef¬
ficaciora depromere remedia? Obui¬
is Chymicis, quae vsu iam felici explo¬
rata tenes, qua religione impeditus
ea dubitabis in vsum vocare? Abiectis
his, tamen doceberis composita ex
penu producere, non sine artis prae¬
ceptis facta. Luditur ergo tam amphi¬
bolia, quàm fallacia κατὰ τὶ.
Falsissimus, pharmaceuticen in¬
telligendo, cuius pars Chymia eaque
non postrema. Sine qua medicina tam
imperfecta est, quàm sine pathologia,
in cuius notitia perfectionem Miso¬
chymici ponunt. Sis pathologiae gna¬
rus, cognitos habeas omnes morbos,
an propterea perfectus medicus? &
perfectam medicinam te callere glo¬
riaberis? Catholicum itaque hoc e¬
nunciatum; gnarus pathologiae, est