579
79
Alchemiae, Quaest. 75.
re, quam vestra speculatione vos e¬
ruere, omni studio licet contenden¬
tes, potestis. Concludatur itaque ite¬
rum contra misochymicos: Quo igno¬
rato deficienteque: ignoratur deficit¬
que medicinę perfectio, id tantu ab¬
est negligi contemni debere, vt sum¬
mo studio sit potius excolendum. At
ignoratis deficientibusque Chymicis
praeparationibus temediisque ignoratur
deficitque medicinę perfectio. Ergo.
Assumtum satis est iam confirmatum,
discussis nugis misochymicorum.
QVAESTIO LXXV.
An antiqua remedia, quia explorati vsus,
sint praeferenda Chymicis no¬
uis inexploratis?
Misochymici Galenica antique, vul¬
gatique & explorari vsus esse opi¬
nantur, adeo, vt etiam aniculae medici¬
nam facere possint tuto. Astipulatur his
Damascenus, sint tibi pauca remedia,
eaque longo vsu probata, inquiens.
Vana misochymicorum opinio est. Va¬
nissimum Chymica remedia noua esse: