579
81
Alchemiae, Quaest. 75.
fuit celebratum. Pauci fuere medico¬
rum, qui non pro panacaea id habue¬
rint stolide. En vos nouationum stu¬
diosos? De vulgato & explorato vsu
medicinarum Chymicarum loquun¬
tur libri Chymiatrorum, & artifices
infiniti, tam literati quàm illiterati, su¬
premae & infimae sortis homines. Si
medicamenta veterum, Galenica vo¬
bis dicta, explorati vsus sunt, etiam Chy¬
mica erunt. Nam haec simplicibus non
variant ab illis, nisi pręparatione, quae
vsum neutiquam peruertit, nisi quodam¬
modo. Si quae erunt ex metallis & mi¬
neralibus, vsus patet luculenter eorum,
monumentis antiquorum sapientum,
isque tam certus est, quam illorum vo¬
bis vsus libris veterum commenda¬
tus. Et vnde vsus exploratus medica¬
mentorum, nisi ratione & experien¬
tia acquisitus. Atqui & ratione & ex¬
perientia certa munitissima est Chy¬
miatria. Ergo Chymicorum remedi¬
orum tam perspectus vsus, quam vul¬
garium medicaminum. Imperitis
ff