579
88
Progymnasmatum
tia, tum administrantium inconside¬
rantia, furiosius ista si peragunt sua mu¬
nia. Ab artificibus tractata anti¬
monum tum praecipitatum tam be¬
nigna redduntur, quàm Manna, tama¬
rindi, cassia. Expertis & artificibus fi¬
des habenda. Calumniatoribus men¬
tientibus os contundendum, & anti¬
monio agyrtarum Paracelsistarum
obturandum ne deinceps adeo te¬
mere & nequiter artifices peritos ro¬
dant. Si vero tabulae, infusa, pulueres,
electuaria etc. diagrydiata sunt, colo¬
cynihide, turbith, hermodactylis, ela¬
teriò infarta, anteponendane anti¬
monio praecipitatoque? Itane? Quo
argumento? Quia benignius mitius¬
que operantur Chymicorum antimo¬
nio. Mendax est haec probatio. Testis
est Rulardus pater, D. Mermannus,
Mentzelius, Brunnerus & alii viri vt
doctissimi, ita experientia praeclariss.
antimonio recte praeparato benigni¬
orem esse energeiam, omnibus dia¬
grudiatis, & colocynthidem, elaterium
turbith