579
96
Progymnasmatum
QVAESTIO LXXX.
An Hippocratica & Galenica ordinaria
& potiora remedia, secus
Chymica?
Aiunt misochymici, quo argumen¬
to? Mendaci. Si Hippocratica
& Galenica sunt ordinaria, cur helle¬
borismus Hippocr. est abolitus. Cur
peplium, cur reliqua mochlica medi¬
camenta Hippoc. vsitatissima & or¬
dinaria. Antidotaria Rerumpublica¬
rum quot habent Hippocratica me¬
dicamenta? Nulla prorsus. Quomo¬
do ergo ordinaria. Tota sunt plena
Arabicorum & Graecorum, tum alio¬
rum peritorum, medicamentorum.
Galenica si quae insunt, mutila inesse,
ἀντιβαλλόμενα demonstrant, & pauca sunt
ea. Qui ergo antiquarum ordinaria
remedia? Qui potiora? Qualia & quę
nam sunt illa Hippocratica. Quid sil¬
phium, quid peplum album, quid Ba¬
charium? Quid est potio ex cnestro?
Quid cneorum? Quid Hippophaes?
Vbi