579
98
Progymnasmatum
contrariorum remedia Galenica asti¬
pulari; Chymica vero, aduersari, quam di¬
cuntur similia similibus curare. Supra e¬
uictum est, & Chymiatros contratia cu¬
rare contratiis, curare & similibus similia,
Galenicos imitando. Requrebant supe¬
rius naturae familiariora remedia. At
quod naturae familiare est, nonne & simi¬
le. Contrarium enim nunquam familiare esse
naturae potest. Similia itaque & miso¬
chymici curant similibus. Si morbus est
affectus praeter naturam actiones laedens,
balsamo nostro vtique erit contrarius.
Chymiatti morbo contrarium oppo¬
nentes remedium, naturae tamen fa¬
miliare, nonne explent Galenicorum
axioma. Natura operatur per se semper
& vno remedio contrarium profliga¬
re, & simile roborare potest. Axioma¬
ta non sunt catholica similia conser¬
uantur similibus, contraria curantur
contrariis. Calor cordis inspiratione
frigidi seruatur, calidioris iugularetur.
Per nutritionem conseruatio non fit
per similia, sed dissimilia prius, qui post
euadunt