579
100
Progymnasmatum
& sedatur, interdum vero a contra¬
riis. Etenim, si quis interdum calida
lauet, & copiosum potùm exhibeat,
sanus euadit, & propter tumefactionem
exorta febris, oblatis tumorem indu¬
centibus sanescit. Ac si quis medica¬
mentum aluum subducens aut vomi¬
tum mouens, propinare velit, ad eun¬
dem modum ab iis, quae excitant, se¬
datur, & a sedantibus excitatur. Ete¬
nim si quis vomenti copiosam aquam
potui exhibeat, vna cum vomitu eluen¬
tur ea, quae vomitus caussa sunt. Huic
quidem per vomitum vomitus seda¬
tur, illi vero per ea, quae sedant, quoni¬
am ipsi per inferiora demittunt, quod
intus vomitum facit. Sicque vtrisque
contrariis modis homo conualescit.
Ac siquidem in omnibus hoc modo
se habeat, constitutùum sic fuerit, haec
quidem contrariis curari, quaecunque
sint, & quacunque de caussa fiant: illa
vero similibus, quaecunque tandem
sint, & a quacunque caussa fiant. En
Hippocratem similibus & contra¬
riis