579
105
Alchemiae, Quaest. 83.
cti sperandum. Venenata ergo Gale¬
nicorum & periculosa remedia. Et ta¬
men amica naturae ausint definire mi¬
sochymici prae odio in Chymiam. Id
ne naturae amicum, quod eam in sta¬
tùm abripit praeter naturalem. Omne
tale inimicum naturae & aduersum. At¬
qui huiusmodi sunt Galenica reme¬
dia. Ergo minime omnium amica na¬
turae. De parua dosi superius est dispu¬
tatum & assertum paruitatem dosis
neutiquam arguere malignitatem rei,
aut periculum eiusdem. Elenchum
accidentis committunt turpe, exce¬
dentes dosin creare periculum aegris.
Culpa hoc fit praebentium medica¬
menta. Idem & misochymicis accidit
nullam certam dosin medicamento¬
rum obseruantibus, & definita adeo
commodarè aegrotantibus ait praescri¬
pta dosi exhibita medicina multos in
ὑπερκάθαρσιν praecipitent. Quorum me¬
dicamentorum doses cautissime &
religiosissime sunt vsurpandae, ea pe¬
riculosiora sint necesse est. Atqui mi¬
gg 5