579
115
Alchemia, Quaest. 86.
eretum, in principia: Ars quandoque
sola per se agit, quandoque cum na¬
turae societate. Sed & hoc concesso
non tamen sunt principia vera Chy¬
micorum, quod misceri nequeant, ob
negatam actionem passionemque
mutuam, quae contrariorum sunt. At
principia contraria non sunt, quia
substantiae. Ergo. At materia, forma,
priuatio principia Aristotelica sunt
& substantiae.
Ergo nec haec principia esse pos¬
sunt, quia misceri nequeunt, quia
substantiae, cui non competit con¬
trarietas. Verùm enimuero Chymi¬
corum principia, sal, mercurius, sul¬
phur, sunt contrariae substantiae, po¬
testatibus scilicet seu qualitatibu. Mer¬
curius frigidus & humidus est respon¬
dens elemento aquae: Sal calidus &
siccus terrenus: Sulphur calidum &
siccum igneum. Misceri itaque pos¬
sunt mutuo agendo patiendoque, cum
praesertim sulphuri ignis auctiuitas.
Mercurio passibilitas aquae, & sali ter¬
hh 2