579
119
Alchemiae, Quaest. 89.
QVAESTIO LXXXIX.
An Chymici destruant vitam viuen¬
tium & mixta sua natura
priuent?
Anile obiectum misochymicorum,
quod coque & lanii & cetera turba
refutabit. Quis viuas plantas vorabit?
Si in pharmacopoeia componuntur, co¬
quuntur, infunduntur, exprimuntur &
reliqua vulgaria munia peraguntur a
pharmacopoeis, relinquiturne viuarum
rerum forma? Mixta sua natura priua¬
re Chymicos mendacium est. Integra
destruimus, capsulis confractis & nihil
ad rei naturam per se facientibus vt proma¬
mus essentias rerum seruandae naturae
humanae idoneum efficaxque. Si naturae
mixta destruere nefarium est, tota phar¬
maceutica, chyrurgica, diaetetica me¬
dicina exsulet. Non est itaque probrum, si ali¬
quid bonifacimus, mixta destruendo, vt
seruetur humana. In vsum generis hu¬
mani cuncta procreata a Deo. In vsu autem
venire nequeunt ea, nisi destruantur,
hh 4