579
130
Progymnasmatum
est hic quotidianus, non intelligentium
mentem Hip. & aphorismi vini. Probant
omnes Chymiatri etiam hunc aphoris.
eumque exacte sequuntur. Sit aluina re¬
gio cacochymia obsessa. Haec erit aut
cocta, aut cruda. Si cruda, pepasmo e¬
mendanda. Emendabitur aut tota, aut
pars eius. Si tota abibit in massam san¬
guineam. Hic nim pepasmi finis. Non
ergo digestiuo nec purgatione opus.
De parte eius cocta idem sentiendum.
Sequestrata altera itaque erit ad locum
excretioni destinatum. Is non est vni¬
usmodi. Aluina receptaculum commu¬
ne. Esto eo depositum sequestratione
naturali. Expurgandumne? Quidni?
Digestiuo vexandumne nouo? Quid
opus? Iamn. & pepasmum & segrega¬
tionem est passum naturę. Expurgan¬
dum igitur. Esto tamen digerendum.
Digestiuone? At omnis pepasmus fit
natura eum procurante licet arte ad¬
iuta. Digestiuo tali non adiuuatur. Sy¬
natrismo enim primitus est impedita &
obruta, vt potis non sit quidquam moliri.
Ideo