579
16
In lapidem Philosophicum.
non perficitur, cùm omnes asserunt
nullam tincturam esse veram sine aere
suo, quia in ipso est sulphur sapientum
purissimum, in quo natura sagax con¬
tinet sementem suum. Et quemad¬
modum sol viuacissimos & penetran¬
tes radios in hunc mundum elementa¬
rium diffundit & transuerberat: Sic
Philosophorum lapis ex auro solum,
vt ita dicam) Physica operatione com¬
positis in alia metalla se conspergit, ea¬
que sibi virtute, colore, & pondere aeque
parat in perpetuum. Et quoniam in
auro sunt omnia metalla, aurum meri¬
to ante alia accipimus. Cùm etenim
aurum vel argentum creare volueri¬
mus, necessarium est ea accipere: Ex
homine generatur homo, & ex arbo¬
re arbor, herba herbam parturit, & leo¬
leonem. Cùm quaelibet res secundum
suae naturae contemperamentum, quam
complexionem vocant, sibi simile ge¬
neret ac producat. Veruntamen Phi¬
losophi aurum vel argentum non cre¬
ant, sed natura operantis ingenio mun¬
dificata.
CAP.