579
20
De lapide Philosophico,
Turbae: Nisi enim nomia multiplica¬
rentur in arte, sapientiam & naturam
pueri deriderent. Ex quo illos non ma¬
gnifacimus, qui diuinam illam peritiam
cauillantur esse adulterinam, à qua
celeberrimi Philosophi omnem o¬
mnium pene rerum noticiam tanquam
olim à Polycleti statua, statuarii fabri
artis suae furta & organa solebant acci¬
pere. Absurdissimum item esse opi¬
nari antiquos illos venerandae aucto¬
ritatis Philosophos in hac praesertim
Diatriba aliquid falsitatis memoriae
prodidisse, qui summam operam verita¬
ti inquirundi semper accommodarunt:
Licet ad fidei nostrae salutiferae subli¬
mitatem diuinaeque essentiae non ad¬
scenderint. Quis ergo nisi zoilus, hanc
scientiam non laudet, eamque singulari
fauore non prosequatur? A qua cunctae
pene practicorum artes sunt deprom¬
tae: a qua tot colores, arti pictoriae mul¬
tum idonei, caepissent exordium. Ta¬
ceo artem monetariam, taceo eruditam
eam medicarum distillationem, quarum
virtus