579
30
De lapide Philosophico.
scriberetur. Dicimus praetera Deum
habere omne nomen, quippe cum o¬
mnia sint in ipso, & ipse in omnibus,
vt infra disputabitur. Et tamen nul¬
lum nomen cum diuinae maiestati non
possit nomen idoneum attribui. Quan¬
tùm autem mysterii atque neruorum
numerus in se habeat, Pithagoricos
belle calluisse facile crediderim, qui a¬
lium Palladem, al ium denique virilem,
alium foemineum, alium Dianam, alium
patrem, alium matrem nominabant.
Aptaruntque numeralis scientiae consul¬
tissimi monadem opifici Deo, Diadem
aut dualitatem materiae, formis ipsis
Triadem virginem, tum homini eiusque vitae
hexadem & heptadem, enneadem
vero omnibus creaturis haud ab re
pulcherrimae accommodarunt. Cete¬
rum vt ad institutum redeam: Audi
Dionysium recitantem: Deum esse in
omnibus, vel omnia esse in Deo, sicu¬
ti numeri sunt in vnitate, sicuti in cen¬
tro sunt omnes rectae lineae circuli: Et
sicut membrorum vires sunt in ani¬
mis