579
46
De lapide Philosophico,
propter hanc parem elementorum con¬
cordiam corrumpi potest atque dis¬
solui: oportet ergo fieri discordiam in
elementis per contraria elementa & ea
discordia corpus ipsum aperit ac sol¬
uit, quo pacto fit naturae mundifica¬
tio, quae non fit sine Philosophica e¬
lementorum separatione. Elemen¬
ta vero corporis separari debent ita, vt
natura generatiua maneat in flore &
germine, quòd si quis eum florem con¬
busserit, atque elementa ab inuicem
separauerit, sperma generatiuum fa¬
cile perderetur, nec ea amplius possis
coniungere, vt generent. Sed cum
Philosophi elementa separant, natu¬
ram mundificare dicuntur, qua mun¬
data elementa coniunguntur, quae con¬
iunctio creat lapidem nostrum diui¬
num. Haec verissima omnium Philo¬
sophorum consideratio, si quis secus
ex propria phantasia consideraret, stul¬
tus quidem est naturalis, quia con¬
tra principia naturae falso
syllogizat.
CAP.