579
50
De lapide Philosophico
dicandi cum apud Philosophos nihil
veritate sit antiquius, nihil denique tur¬
pius sit falsitate atque deceptione: Phi¬
losophus autem nullus nisi verus sit at¬
que bonus, nec auarus atque ab ipso na¬
turae genio, ita vt in omnis disciplinae
geniis totus incumbat. Quo fit vt pau¬
ciores sint Philosophi qua credideris.
Nunc in praxin descendimus, quam
in duo partiemur opera. In primo erit
mentio de solutione prima & separa¬
tione, tunc etiam de distillatione. In
secundo agemus de coniunctione &
fixatione; vbi etiam de augmentatio¬
ne pulcerrima disputabo. Sed hic in
vltimi gradus operis lubet interferere.
Primo enim componimus, composi¬
tum putrefacimus, putrefactum solui¬
mus, solutum diuidimus, diuisum mun¬
damus, mundatum vnimus, & sic com¬
plebitur opus. De his particulatim
nostra laborabit oratio. Arbitrantur
autem Philosophi in lapidis praxi non
minus quam duodecimam mercurii
partem accipi debere, etiam apud eos
corpo¬