579
54
De lapide Philosophico,
ruptionem: ergo primum malum in
coelo fuit, cum adhuc corruptio aut
Lucifer esset, quo lapso coelum est mun¬
dificatum, ita vt nullus Angelus iam e¬
coelo aureo labi possit, quod si Luci¬
fer in se animam mediam naturam
aut Deum habuisset, nullo pacto ad in¬
feros detrusus esset.
CAP. XIV.
Restat nunc pars altera Philosophi¬
cae praxis longe quidem difficili¬
or, longe sublimior, in qua omnes
ingenii neruos omnia denique men¬
tis curricula multorum Pholosopho¬
rum elanguisse legimus. Difficilius
etenim hominem reuiuiscere quàm
mortem oppetere. Hic Dei petitur o¬
pus, maximum quidem mysterium est
creare animas atque corpus inanime
in statuam viuentem confingere: pu¬
tas ne? esse viuari ingenii animam ad
spiritum, tum spiritum ad animam,
rursus illa duo ad corpus reducere. In
hoc