579
60
De lapide Philosophico,
Filius Dei delapsus in vterum virginis
ibique caro figuratus, homo nascitur,
vnitus Deo, qui cum nobis propter na¬
turam salutem veritatis viam demon¬
strasset, pro nobis passus & mortuus
post resurrectionem in coelos remeat,
vbi terra, id est, humanitas exaltata est
super omnes circulos mundi, & in coelo
intellectuali sanctissimae trinitatis est
collocata: pariformiter cum ego mo¬
rior, anima adiuta Dei gratia & meri¬
tis ad fontem vitalem remeat, vnde
descendit: corpus in terram reuertitur,
quod tandem depuratum in extremo
mundi iudicio anima e coelo labens
secum perducit ad gloriam. Ceterum
quia congruum est animam ad coelum
ascendere. Aliud quoque dubium sese
ingerit, an videlicet spiritus cum ani¬
ma transire debeat ad coelum, vel an
ambo manere debeant infra coelum.
Dicimus spiritum esse retinaculum a¬
nimae in hoc mundo: sed cùm lapis ad
albedinem fixam peruenerit, erit ali¬
us modus priore longe nobilior, vbi
spiritus