579
66
De lapide Philosophico,
parte reseruata, aut etiam solo igne
rubefecerint. Alii in lapide rubeo,
quia ad supremum gradum ascende¬
rit & per se augeri non possit, labores
quos antea confecerunt rursus sunt
auspicati, soluentes eam rubedinem
cum altera parte aquae reseruatae ipsum
ad primam, ita vt dicam, essentiam de¬
nuo reduxerunt, laboraruntque pene
in omnibus, quemadmodum a pri¬
mordio, sed maiori quidem tum ignis,
tum laborum industria. Et hanc re¬
petitionem veriorem aut maiorem
augmentationem crediderunt, quare
tempore prolixiori in lapide pera¬
gendo vsi sunt primigeni Philosophi,
quem minores natu atque posteri an¬
ni curriculo soliti sunt absoluere. Ea de
re album lapidem, quo in lunam tingere
velint spermate lunari per totum, aut ei
addendo alios spiritus albos, vim a Io¬
ue aut Saturno per sublimationes edu¬
ctos, augmentarunt. Qui etiam lapidem
album spermate solari a spiritibus aliis
rubellis e Marte & Venere cum spiri¬
tu solis