579
68
De lapide Philosophico,
argenti in suis spiritibus inferiorum cor¬
porum augetur, vbi haec pondera vnum
ad tria, vel duo ad septem in minori
Philosophorum turba posita discutiun¬
tur, solo sulphure indiges aut aureo aut
argenteo. Ad sulphur aureum tres ru¬
belli spiritus, ad argenteum, tres albi¬
cantes spiritus reducuntur. Modo
sunt duo sulphura & septem spiritus, e
quibus ille nouenarius numerus excre¬
scit, de quo plerique in hunc vsque diem
stolide sunt commenti. Tertium lapi¬
dem; omnium metallorum sulphura cum
suis spiritibus efficiunt. Lapidem partes
innumeras posse tingere apud Philo¬
sophiae adsertores ita decernitur: quem¬
que spiritum esse multiplicabilem, sed
nullum corpus. Et cum lapis noster fa¬
ctus sit maxime volatilis totusque igne¬
us, & est diuturna decoctione in igne
enutritus, atque per multiiugas solutio¬
nes & coagulationes saepius repetitus:
Quidni? crederes eum lapidem innu¬
meras partes tincturum, si emunctis
naribus rationem naturae eiusque do¬
tes mi¬