579
73
Caput 17.
habetque omnia in se nomina, ergo
lapis multa habet nomina, & dicitur
esse in omni re, quamuis in vna sit pro¬
pinquior quam in alia, cum Philoso¬
phi tantum naturam generatiuam me¬
tallorum efflagitant. Vnde aiunt di¬
uites, hoc est, perfecta corpora habere
eam naturam generatiuam, & paupe¬
res, hoc est, inferiora metalla. Est tamen
perfectior & in igne permanentior
in auro, aut in argento quam in cete¬
ris. Etiam Philosophi rem fixam & per
manentem quaerunt, quae totum mun¬
dum regat, solem & lunam. Vnde an¬
tiquitus, sol mundi vocabatur, in
quo est vita ad sanandum omnia, qui
diem motu suo efficit atque noctem
totumque mundum suo fulgore illu¬
minat. Quare inquit, ego sum lapis,
vel in me est lapis. Dicunt Philosophi,
opus lapidis esse opus mulieris, & ludum
puerorum, mulier nonnunquam ter¬
ra est, nonnunquam Mercurius, qui
totum opus perficiat: pueri ludunt cum
lapide, hoc est, elementa tria cum ter¬
EE 5