579
76
De lapide Philosophico,
tum Phoebe corniculata, sub quibus
duae aues in circulum ductae mutuo se¬
se conglutientes consistebant, quarum
altera superior alata, altera sine alis de¬
pingebatur. In altera tabula depicti e¬
rant tres circuli versicolores, in quorum
meditullio erat imago lunae, ad quàm
duo soles, alter radium vnum, alter ra¬
dios duos eiaculabantur atque diuer¬
berabant, volabantque circa Herme¬
tis cathedram, nouem aquilae haben¬
tes in pedibus arcus extensos, e quibus
sagittae pennatae emittebantur in ter¬
ram. Nonne scientiam lapidis? Vl¬
mannus quidem diui Francisci Ordi¬
nis frater minor artificio magno in lin¬
gua vernacula contexuit, atque per Ie¬
su Christi passionem, verissimam com¬
probauit esse, vbi visitur illa imago bi¬
formis, partim mascula, partim foemi¬
na, monstrum Androgynium, Impera¬
toriae maiestatis sceptrum in manibus
gestans. Et pleraque id genus alia
in Philosophorum libris
inueniuntur.
CAP.