579
89
Caput 1.
huius seculi homines inuenerunt, &
excogitarunt. Vnicum tantùm nobis
deest, vt id sciamus quod ipsi fecerunt,
lapidem videlicet Philosophorum seu
tincturam Physicam: nos dum illam
quaerimus, alia inuenimus & nisi ita v¬
sitata esset procreatio humana, & na¬
tura in eo suum ius teneret, iam vix non
deuiaremus. Sed vt reuertar ad propo¬
situm: promisi in hoc primo capite na¬
turam explicare, ne nos a simplici via
vera, vana deflectat imaginatio. Natu¬
ram igitur dico, vnam, veram, simpli¬
cem, integram in suo esse, quam Deus
ante secula fecit, & spiritum ei inclusit:
scito autem naturae terminum esse Deum,
qui & naturę principium est, siquidem
nullum finitur initium, nisi in eo, in quo
incipit. Dixi vnicam esse tantùm, per
quam Deus omnia facit, non quod
Deus sine illa operari nesciret (siquidem
ipse naturam fecit & omnipotens est)
sed ita sibi placuit, & fecit, res omnes
ex illa natura vnica proueniunt, nec
est in orbe aliquid extra naturam: &
FF 5