579
135
Caput 12.
CAP. XII.
De lapide & eius virtute.
In praecedentibus suficienter dictum
fuit, de productione rerum natura¬
lium, de elementis, & de materia pri¬
ma & materia secunda, de corporibus &
seminibus, de vsu & virtute eorum: com¬
scripsi etiam praxin conficiendi lapi¬
dem Philosophorum: de eius vero vir¬
tute tantum, quantum mihi natura
concessit & experientia patefecit,
nunc reuelabo. Sed vt prius adhuc
summatim & breuibus verbis compre¬
hendam omnium horum capitum ar¬
gumentum, vt Deum timens lector,
mentem meam assequatur & sensum
meum; ita se res habet. De veritate ar¬
tis, si quis dubitat, legat copiosa Phi¬
losophorum antiquissimorum ratio¬
ne & experientia verificata scripta,
quibus vt fide dignis in sua arte fides
non deneganda est: Qui vero illis
fidem non adhibet, tunc contra prin¬
cipia negantem non esse disputandum
II 4