579
137
Caput 12.
men coniuncta non conueniunt: sed
aqua est omnium elementorum di¬
gnior, quia mater est omnium rerum:
hanc supernatat Spiritus ignis, caus¬
sante igne aqua fit materia prima, cer¬
tatione videlicet ignis cum aqua, & sic
generantur venti vel vapores apti, vt
congelentur cùm terra vel per aetem
crudum, qui ab initio separatus fuit
ab illo, & hoc fit sine cessatione motu
perpetuo, quia ignis siue calor non
excitatur aliter nisi motu, quod facile
videre est apud fabrum ferrarium, li¬
ma ferrum comminuentem, quod ea¬
tenus motu vehementiori incalescit,
ac si igne incanduisset: motus ergo caus¬
sat calorem, calor mouet aque motus aquę
caussat aerem omnium viuentium vi¬
tam: crescunt igitur res hunc in mo¬
dum, vt supra dixi, ex aqua videlicet,
nam ex illius vapore subtiliori, tes sub¬
tiles leues proueniunt: ex oleo vero
eiusdem, graues & maioris pretii: ex
sale autem res prioribus longe pulchrio¬
res: quia autem natura interdum im¬
II 5