579
139
Caput 12.
quomodo videlicet illa operando res
producat, ne sine clauibus portam in¬
grederentur, & cribro aquam haurirent.
Frustra enim laborat ille, qui sine cognitio¬
ne naturae manus ad labores porrigit
in hac sancta & verissima scientia: in
nocturnis versatur tenebris, cui sol non
lucet: in densa vmbra est, cui de nocte
non apparet Luna. Habet natura lu¬
men proprium, quod nostris oculis non
est peruium: vmbra naturae oculis no¬
stris corpus est, sed si quem lumen na¬
turae irradiat, illi confestim nebula de
oculis tollitur, & sine impedimento po¬
test conspicere punctum magnetis no¬
stri, correspondentis vtrique centro ra¬
diorum, solis videlicet & terrae: eousque enim
naturae lumen penerrat & interna pa¬
tefacit: cuius rei tale tibi sit exemplum: In¬
duatur veste vniformi adolescens duo¬
decim anorum & puella eiusdem aetatis.
Si iuxta se locentur, nemo cognoscet,
quis masculus, quae faemella sit, oculi
enim nostri penetrare non possunt,
ideo decipit nos noster, visus & falsa