579
145
Caput 12.
habet etiam suum mare & aquam
subtilem & imperceptibilem: in su¬
perficie terrae radii radiis iunguntur
& producunt flores & omnia: pro¬
pterea quando pluuia fit, accipit ex
aere illam vim vitae, & coniungit il¬
lam cum sale, nitro terrae, (quia sal
nitri terrae est instar calcinati tartari.
sua siccitate aerem ad se trahens, qui
aer in eo resoluitur in aquam: talem
vim attrahendi habet ille sal nitri ter¬
rae, qui etiam aer fuit, & est coniun¬
ctus pinguedini terrae) & quo radii
solares copiosius tunc feriunt, eo
maior salis nitri quantitas fit, & per
consequens maior frumenti copia
crescit, & hoc de die in diem fit. Tan¬
tùm de correspondentia rerum inter
se & efficacia Solis & Lunae & Stella¬
rum innuere volui ignorantibus: nam
scientes non indigent hac instructio¬
ne. Versatur subiectum nostrum toti
Mundo ob oculos & non cognosci¬
tur. O coelum nostrum: o aqua nostra?
KK